This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[19]
Sed adgrediamur iam quod suscepimus, si prius exposue-
rimus quae causa in iudicium deducta sit. Cum esset lex
Athenis, NE .QVIS POPVLI SCITVM FACERET, VT QVISQVAM
CORONA DONARETVR IN MAGISTRATV PRIVS QVAM RATIONES
RETTVLISSET; et altera lex, EOS, QVI A1 POPVLO DONARENTVR,
IN CONTIONE DONARI DEBERE; QVI A SENATV2, IN SENATV,
Demosthenes curator muris reficiendis fuit eosque3 refecit
pecunia sua; de hoc igitur Ctesiphon scitum fecit nullis ab
illo rationibus relatis, ut corona aurea donaretur eaque
donatio fieret4 in theatro populo convocato, qui locus non
est contionis legitimae, atque ita praedicaretur, EVM DONARI
VIRTVTIS ERGO BENEVOLENTIAEQVE QVAM IS ERGA POPVLVM
ATHENIENSEM HABERET.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.